monumenta.ch > Plinius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 5
{I} constabat peculiariter miratum, quomodo adhaerens tenuisset nec idem polleret in navigium receptus. qui tunc posteaque videre eum, limaci magnae similem esse dicunt. nos plurium opiniones posuimus in natura aquatilium, cum de eo diceremus, nec dubitamus idem valere omnia ea genera, cum celebri et consecrato etiam exemplo apud Cnidiam Venerem conchas quoque esse eiusdem potentiae credi necesse sit.